Epistola I ad Corinthos*

Caput 12: Versus 11

Unus atque idem spiritus.Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturae, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis.Dividens singulis.Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum.Ut vult.Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.
(* Traductions européennes)